Liber II Regum, 18
1. anno tertio Osee filii Hela regis Israël regnavit Ezechias filius Ahaz regis Juda
2. viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Abi filia Zacchariæ
3. fecitque quod erat bonum coram Domino juxta omnia quæ fecerat David pater suus
4. ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem æneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan
5. in Domino Deo Israël speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda sed neque in his qui ante eum fuerunt
6. et adhesit Domino et non recessit a vestigiis ejus fecitque mandata ejus quæ præceperat Dominus Mosi
7. unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quæ procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei
8. ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam
9. anno quarto regis Ezechiæ qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israël ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam
10. et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiæ id est nono anno Osee regis Israël capta est Samaria
11. et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum
12. quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed prætergressi sunt pactum ejus omnia quæ præceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt
13. anno quartodecimo regis Ezechiæ ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas et cepit eas
14. tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti et triginta talenta auri
15. deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis
16. in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum
17. misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris quæ est in via agri Fullonis
18. vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciæ præpositus domus et Sobna scriba et Joahe filius Asaph a commentariis
19. dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiæ hæc dicit rex magnus rex Assyriorum quæ est ista fiducia qua niteris
20. forsitan inisti consilium ut præpares te ad prœlium in quo confidis ut audeas rebellare
21. an speras in baculo harundineo atque confracto Ægypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum ejus et perforabit eam sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se
22. quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem
23. nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum
24. et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites
25. numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam
26. dixerunt autem Eliachim filius Helciæ et Sobna et Joahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis judaice audiente populo qui est super murum
27. responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum
28. stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna judaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum
29. hæc dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea
30. neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum
31. nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris
32. donec veniam et transferam vos in terram quæ similis terræ vestræ est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos
33. numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum
34. ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea
35. quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea
36. tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei
37. venitque Eliachim filius Helciæ præpositus domus et Sobna scriba et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis