Liber Esdrae, 10
1. sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et jacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu
2. et respondit Sechenia filius Jehihel de filiis Helam et dixit Ezræ nos prævaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terræ et nunc si est pænitentia Israël super hoc
3. percutiamus fœdus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt juxta voluntatem Domini et eorum qui timent præceptum Dei nostri secundum legem fiat
4. surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac
5. surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israël ut facerent secundum verbum hoc et juraverunt
6. et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant
7. et missa est vox in Juda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem
8. et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia ejus et ipse abicietur de cœtu transmigrationis
9. convenerunt igitur omnes viri Juda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis
10. et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israël
11. et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum ejus et separamini a populis terræ et ab uxoribus alienigenis
12. et respondit universa multitudo dixitque voce magna juxta verbum tuum ad nos sic fiat
13. verumtamen quia populus multus est et tempus pluviæ et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto
14. constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et judices ejus donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc
15. igitur Jonathan filius Asaël et Jaazia filius Thecuæ steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos
16. feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem
17. et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi
18. et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Josue filii Josedech et fratres ejus Maasia et Eliezer et Jarib et Godolia
19. et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent
20. et de filiis Emmer Anani et Zebedia
21. et de filiis Erim Masia et Helia et Semeja et Hiehihel et Ozias
22. et de filiis Phessur Heliœnai Maasia Ismaël Nathanaël Jozabeth et Elasa
23. et de filiis Levitarum Jozabeth et Semei et Celaja ipse est Calita Phataja Juda et Eliezer
24. et de cantoribus Eliasub et de janitoribus Sellum et Telem et Uri
25. et ex Israël de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea
26. et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia
27. et de filiis Zethua Heliœnai Eliasib Mathania et Jerimuth et Zabeth et Aziza
28. et de filiis Bebai Johanan Anania Zabbai Athalai
29. et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaja Jasub et Saal et Ramoth
30. et de filiis Phæthmoab Edna et Chalal Banajas Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse
31. et de filiis Erem Eliezer Jesue Melchias Semejas Symeon
32. Beniamin Maloch Samarias
33. de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Jermai Manasse Semei
34. de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel
35. Baneas et Badajas Cheiliau
36. Vannia Marimuth et Eliasib
37. Matthanias Mathanai et Jasi
38. et Bani et Bennui Semei
39. et Salmias et Nathan et Adajas
40. Mechnedabai Sisai Sarai
41. Ezrel et Selemau Semeria
42. Sellum Amaria Joseph
43. de filiis Nebu Jaihel Matthathias Zabed Zabina Jeddu et Johel Banaja
44. omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quæ pepererant filios